terça-feira, 2 de outubro de 2012

Oratio S. Bonaventurae



Transfíge, dulcíssime Dómine Jesu, medúllas et víscera ánimae meae suavíssimo ac salubérrimo amóris tui vúlnere, vera, serenáque et apostólica sanctíssima caritáte, ut langueat et liquéfiat ánima mea solo semper amóre et desidério tui, te concupíscat, et defíciat in átria tua, cúpiat dissólvi et esse tecum. Da, ut ánima mea te esúriat panem Angelórum, refectiónem animárum sanctárum, panem nostrum quotidiánum, supersubstantiálem habéntem omnem dulcédinem et sapórem, et omne delectaméntum suavitátis: te in quem desíderant Angeli prospícere, semper esúriat, et cómedat cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimae meae: te semper sítiat fontem vitae, fontem sapiéntiae et sciéntiae, fontem aetérni lúminis, torrentem voluptátis, ubertátem domus Dei; te semper ámbiat, te quaerat, te invéniat, ad te tendat, ad te pervéniat, te meditétur, te loquátur, et ómnia operétur in laudem et glóriam nóminis tui, cum humilitáte et discretióne, cum dilectióne et delectatióne, cum facilitáte et afféctu, cum perseverántia usque in finem: et tu sis solus semper spes mea, tota fidúcia mea, divítiae mea, delectátio mea, jucúnditas mea, gáudium meum, quies et tranquíllitas mea, pax mea, suávitas mea, odor meus, dulcédo mea, cibus meus, reféctio mea, refúgium meum, auxílium meum, sapiéntia mea, pórtio mea, posséssio mea, thesáurus meus, in quo fixa et firma, et immobíliter semper sit radicáta mens mea, et cor meum. Amen. 

(Jesus Cristo falando ao coração do Sacerdote, Padre Bartholomeu do Monte, 1910)
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...