quinta-feira, 28 de abril de 2016

12 — Hino em honra dos santos Anjos da Guarda

Nota do blogue: Acompanhe esse Especial AQUI.


12 — Hino em honra dos santos Anjos da Guarda 

Custodes hominum psallimus Angelos,
Naturae fragili quos Pater addidit
Caelestis comites, insidiantibus
Ne sucumberet hostibus.

Nam quod corruerit proditor angelus,
Concessis merito pulsus honoribus,
Ardens invidia pellere nititur
Quos caelo Deus advocat.

Huc custos igitur pervigil advola
Avertens patria de tibi credita
Tam morbos animi, quam requiescere
Quidquid non sinit incolas.

Sanctae sit Triadi laus pia iugiter,
Cuius perpetuo numine machina
Triplex haec regitur, cujus in omnia
Regnat gloria saecula. Amen.

Antiph. — Sancti Angeli, custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo iudicio.
V. Angelis suis Deus mandavit de te.
R. Ut custodiant te in omnibus viis tuis.

Oremus.
Deus qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere digneris, largire supplicibus tuis et eorum sempre protectione defendi et aeterna societate gaudere. Amen.
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...